- AXONES et CYRBES
- AXONES et CYRBESi. e. leges Solonis, quomodo scriptae, vide Bochart. Geogr p. 494. Quemadmodum Lycurgi leges Rhetra dicebantur: ex utrisque leges sumptuarias Romanos olim mutuâsle, quas senescentes Paulatim reparaverit Sulla Dictator, memorat Amm. Marcelli l. 16. Vocârunt autem leges Solonis Axones cives Athenarum, διὰ τὸ ἐγγραφῆναι αὐτοὺς εν ξυλίνοις ἄξοσι, quod inscriptae essent ligneis tabulis: erant autem illae triangulares. Quidan, Cyrbes continuisle aiunt, quae ad Deorum cultum pertinebant, reliquas leges Axonibus fuisle comprehensas, atque hôc discrimine illas ab his distinguunt. Aslervabantur autem hi Solonis Axones legesque primitus in Acropoli: Postea ab Ephialte in Curiam et Forum translati sunt, sic tamen ut legum Autographa in Acropoli Manerent: cum quibus, motâ in legis verbis controversiâ, Antigrapha illa conferebantur. Pro Curia habet Prytaneum Pollux, item Pausanias Atticis, eratque Prytaneum in Foro. An vero per Curiam Matris Deûm aedes intelligenda venit? nam haec etiam Βουλευτὴριον appellabatut, Legesque reponebantur, in hac aede, iuxta Harpocrationem, τοῦςῃόμους ἔθεντο ἀναγράψαντες εν τῷ Μητρώῳ. In Regia quoque Porticu adservatas fuisle leges, habes diserte apud Aristortelem in Athen. Republ etc. Fuêre autem leges in suis Axonibus βουςροφηδὸν scriptae: sic ut primus versus scriberetur ad dextram a sinistra, secundus a dextra ad sinistram, Hebraeorum more, et ita dinceps alternis, quomodo boves actus suos peragunt cum arant. Qualiter scriptum inter Siculos nummos unum, apud Peirescium se vidisle dicit Petitus. Porro distinctinumerô Axones Solonis erant, ut videre est apud Plut. in Solone; ex quo item, ut et Harpocratione, constat in Axonibus singulas leges numerô notatas fuisse: ac quae in parte inferiori scriptae essent: οἱ κάτω sive κάτωθεν νόμοι dicebantur. In primo Axone e. g. cautum erat de non importandis alio terrae Atticae fructibus. In vicesimo primo, de liberis, etc. Reliquias harum tabularum suô adhuc tempore superfuisle, memorat Plut. in Solone inquiens: Ω῟ν καὶ καθ᾿ ἡμᾶς εν Πρυτανείῳ λείψανα μικρὰ διεσώζετὀ. Vide Sam. Petitum Commentar. in LL. Atticas l. 2. tit. 1. Francisc. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 3. c. 1. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.